animadvertere. Iam reliquum est etiam de praeceptis
illorum dicere. Non enim satis est nosse quid sint, nisi
et quomodo uti eis possimus, utcunque ostendatur. Dif-
ficilima autem nobis haec tractatio est, non tantum ob
ingenii eruditionisque tenuitatem, sed etiam quod
neminem habemus qui nobis in hoc itinere praeiverit,
quemque nos sequi possimus. Dicam tamen Christo iu-
vante quantum potero: alii eruditiores meo hoc scripto
vel incitati vel etiam fortassis aliquantulum adiuti ma­
teriam hanc expolient et perficient. Mihi sane satis fuerit
me meo hoc conatu vel qualemcunque occasionem pub­
lico alicui bono praebuisse.
Primum praeceptum
Primum ergo obstruemus et hanc dialectices partem
recte ex topicis criticisque praeceptis constitui; sicut et
alteram, quae de instrumentis praecipit. Oportet enim
proposita materia tum invenire res ei proprias ordineque
tractandas, quod proprium topices munus est; tum eas­
dem commodo ordine distribuere ac connectere, quod
critices huius partis est officium.
Esse porro topices suppeditare non tantum argu­
mentationi materiam, sed et ordini eruere res serie qua­
damdisponendas tractandasqueetiamAristotelis testimonio
probari potest, qui primo
Topicorum
inquit: topicam
esse utilem ad pervestiganda examinandaque unius­
cuiusque scientiae principia, item monstrare eam viam
ad omnium methodorum principia.
Sic fieri in rerum explicatione etiam ipsa experientia
indicat. Docti enim viri, qui ante Euclidem, Aristotelem
et Galenum fuerunt (qui tamen longo post Aristotelem
tempore floruit), partim usu, partim arte seu (ut ita
dicam) usuali artificialique topica adiuti, speculati sunt
rerum naturas, pervestigarunt exploraruntque causas,
effectus, genera, species, propria, tota, partes, accidentia,
149
1...,68,69,70,71,72,73,74,75,76,77 79,80,81,82,83,84,85,86,87,88,...127