Ad hanc methodum et orationes cuiuscunque de
mum generis referri possunt. Initio enim ponitur pro
positio (nam exordium, teste etiam Aristotele, est
quiddam extra rem personae gratia adhibitum), quae
definitionis instar obtinet. Totam enim rem summatim
continet, postea eadem in confirmatione et confutatione
latius explicatur et confirmatur. Quanquam et ad ana-
lyticam viam orationes non incommode referri queant.
Sed haec exempla ad declarationem methodi per de
finitionem ac eius declarationem progredientis suffici
ant.
Dixi superius aliquanto post initium huius libri esse
alios ordines naturales seu reales, alios rationales; cuius
divisiones in fine huius capitis mentionem facturas es
sem. Rationalis ergo est hic definitivus ordo; alii vero
duo magis reales naturalesque esse videntur. Nam res
ipsae quae traduntur plerunque talemordinem ac seriem
habent, ut certum principium, certa media certosque
fines habeant. Quare et natura ita earum postulare vi
detur, si eas exponere volumus, ut a principio earum
inchoando vel a fine, per synthesin aut analysin eas
exponamus.
Cumvero hoc definitivo ordine eas tradere volumus,
tum non naturalem seriem rerum sequimur, sed ratione
cogitamus et quaerimus, quonammodo prius rem totam
brevissimo compendio unica scilicet definitione com
plecti ac menti proponere possimus. Deinde postea ex
plicare ac dilatare. Commodum enim nostro intellectui
est ut prius rem percipiat breviter, postea eius proli
xiorem explicationem cognoscat. Quare tametsi primum
in definitione vel caput quoddam rei praecipuum vel
partes vel essentiam ipsam nominamus: tamen postea,
cum illa definitionis capita explicamus, ipsa rei natura
nos cogit ut vel ad syntheticum vel analyticum ordinem
inclinemus, si cohaerentiam aliquam in docendo, ut ne
cesse est, sequi volumus.
145