enim in secundo libro naturam definit, quod sit prin­
cipium motus et quietis; postea in tertio, quid sit motus
ostendit; et porro quia motus sine loco ac tempore esse
nequit, ideo in quarto de utroque diligenter tractationem
subiungit.
Institutiones iuris etsi non plane exactissima me­
thodo conscriptae videantur, possunt tamen aliquatenus
ad hunc ordinem referri. Colligatur enim initio talis
definitio ex ipso textu. Ferme enim iisdem verbis posita
statim principio (quanquam non uno loco) est. Iuris-
prudentia est scientia iusti ac iniusti circa personas, res
et actiones. Quo ordine statim postea de personis, rebus
et actionibus disputat. Primo nanque libro de iure per­
sonarum, secundo ac tertio et etiam initio quarti agit
de iure rerum, quarto demum de iure actionum. In
singulis quoque materiis explicandis ferme per defini­
tionem et divisionem progreditur. Nam primum definit
totum caput rei, postea dividit ac subdividit.
Habet etiam idem scriptum et syntheticumquiddam.
Nam prius agit de simplicissimis iurisprudentiae ele­
mentis, scilicet de personis et rebus; postea ex iis varie
connexis extruit contractus et obligationes, ac inde nas­
centes actiones; sicque omnino a natura prioribus et
simplicioribus incipere et ad posteria compositioraque
progredi per synthesin videtur.
Ad hanc docendi viam potest et illa ratio referri,
quum doctores initio brevissime summam scripti seu
argumentum, ut vocant, auditoribus proponunt. Quod
etiam in comoediarum prologis sit, quo eo cognito faci­
lius postea in toto scripto, veluti in amplo mari versantes,
scire possint quantum ab initio vel fine distent, in qua
parte sint, et quatenus ea ad alias partes conveniat et
proposito argumento correspondeat. Id tum intellectum
tum memoriam nostram vehementissime sublevat.
* corr. ex:
iurispudentiae
143
1...,65,66,67,68,69,70,71,72,73,74 76,77,78,79,80,81,82,83,84,85,...127