Caput II.
De analysis et synthesis definitione
Quid est analysis?
Analysis seu dissolutio est cum cognito vel fine vel
toto vel etiam composito aliquo retrogradimur, resol
vendo seu dividendo, quaerendoque quae nam ad ef
ficiendum illum finem seu ad constituendum illud totum
tendant; atque ita tam diu ordine pedetentim retro
gradimur, donec ad ipsa rei principia tenuissimas partes
primaque elementa perveniamus.
Exemplo sit rhetorica, cum nobis finem hunc, ut
possimus apte ad persuadendum dicere, proposuimus;
quaerimus deinde, quaenam ad eum finem proxime re
quirantur. Ea autem in quinque partes resolvuntur, nem
pe inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam
et pronunciationem; quae a plerisque rhetorices partes
dicuntur. Tertio ulterius retrogradimur et quaerimus,
quaenam ad consequendam inveniendi facultatem ne
cessaria sint. Ea vero sunt generum causarumve divisio
et porro statuum ac denique locorum.
Sic si et reliqua quatuor ad apte ornateque dicendi
facultatemnecessaria excutiantur, facile animadvertemus
quod rhetorica tali quadam ratione tradatur; ac si quis
Danubii, Rheni aut Padi aut alius alicuius fluvii iam in
mare irrumpentis magnitudinem admiratus cupiat scire
unde tanta aquarum copia conveniat, atque ideo a mari
sursum per ipsum alveum vadens perveniat ad locum
aliquem, ubi plura flumina concurrant; ex quo loco pri
mum ad pervestigandos unius fontes proficiscatur, dein
de eo labore perfecto ad reliquorumortus cognoscendos
pergat; et si in plures confiuxus veniret, saepius ita suam
profectionem partiatur ac in plura itinera et investiga
tiones tamdiu illud suumdiscere resolvat, donec omnes
fontes et scaturigines eius fluminis ita penitus perves-
125