Rodolphus Agricola, vir cum primis magnae eru­
ditionis ac maioris etiam ingenii, triplicem ordinem facit.
Primum vocat naturalem, qui rei naturam in explicando
sequitur, ut sunt historiae rerum ac personarum et om­
nino ea omnia quae vel per synthesin vel analysin pro­
grediuntur, de quibus postea dicetur. Secundum
artificialem, qui certa ratione, arte ac solertia vel res
habentes in se ordinem alio quodam apto tamen ordine
exponit, ut cum poema Homeri vel Virgilii historiam
neglecto historiae ordine alia ratione recenset, quales
et forenses pleraeque actiones sunt; vel etiam non ha­
bentes nihilominus in ordinem quendam magna indus­
tria redigit, ut est
Metamorphosis
Ovidii. Ultimum
appellat arbitrarium ordinem, qui res ordine carentes
ac disiunctas qualicumque ordine complectitur, ita ut
alias primo, alias secundo, tertio ac quarto loco ponat,
donec omnes percenseat ut sunt cum diversa vel in­
dividua vel species vel partes recensentur, quales sunt
apud Plinium et Dioscuridem multarum specierum de­
scriptiones.
Sed vos hunc ultimum ordinem negligentes, duos
tantum ponemus: priorem quem naturalem vocamus,
et posteriorem quemvel artificialem vel rationalem recte
appellari posse putamus. Sed de hac distinctione in fine
tertii capitis aliquid dicetur. Quare iam de praecipua
maximeque necessaria ordinis divisione dicam.
Dividit igitur ordinem Galenus in principio
Artis
medicae seu parvae
in tres species. Primam appellat
analysin seu resolutionem, secundam synthesimseu cor­
ruptionem, tertiam definitionis explicationem.
Ioannes Grammaticus
Supra Analytica
Aristotelis,
et alii quidam eiusdem commentatores, quatuor esse
methodos dicunt, deffinitivam, demonstrativam, divi-
sivam ac resolutivam. Verum illi ex instrumentis, quae
multum differre a via et ordine disserendi superius pro­
117
1...,52,53,54,55,56,57,58,59,60,61 63,64,65,66,67,68,69,70,71,72,...127