et mortem. Postea misertus Deus hominis tradit et Evan-
gelium de restauratione eius per venturum semen eam-
que saepius repetit et declarat. Interea et legem e mente
hominis per peccatum semiabolitamaliquoties ei refricat
novis promulgationibus. Quarto venit Messias ut et redi
meret hominem suo sacrificio regnumque suum latius
extenderet. Denique veniet ut resuscitet et in aeternam
gloriam suam sponsam Ecclesiam perducat proiecto in
aeternum exitium Satana et impiorum synagoga.
Sic omnibus temporibus a lapsu hominis filius Dei
ex humano genere, per diabolum a Deo avulso hor-
ribiliterque dissipato, sibi Ecclesiamveluti regnumquod
damcollegit, idque sibi tanquammembra capiti aptando,
Deo coelestique coetui conciliando avaKe^aXmwoxs, ut
Paulus inquit, pergetque id agere usque in finem, donec
tandem coetum piorum suo sanguine mundatum patri
offerat eique subiicat, ut sit Pater omnia in omnibus.
Sic videmus omnia ista initia ad eum finem per synthesin
pergere, ut constituatur foelicissimum illud aeternum-
que Dei sanctarumque eius creaturarum regnum.
Caeterum sicut grammatica per synthesin traditur
et per avdXvoxv textus ad grammaticam exigitur lectio-
nesque bonorum authorum explicantur (quam quidem
exegeticam grammaticam vocant), sic et in theologia
quoque, cum locus aliquis (ut usitatae Epistolae et Evan-
gelia) in Bibliis aut articulis explicatur, tandem ad illa
prima principia Dei ac eius patefactionis hominis ac eius
lapsus pervenitur. Unde quidam non illepide dixit pec
catum originale esse tropicum theologorum, ultra quod
scilicet progredi non debeant scrutando occulta et non
revelata Dei consilia.
Traditur et dialectica per synthesin, ut id Simplicius
Super Praedicamenta
prolixe admodum et erudite os
tendit. Primum enim de singulis vocibus in praedica
131