ordinem et lectiones bonorum authorum in scholis ad
grammaticam, dialecticam et rhetoricam examinentur.
Item per eundem ordinem singulae Euclidis proposi­
tiones demonstrentur. Reditur enim in singularum par­
tium propositionis demonstratione aut ad prius
demonstratas propositiones aut etiam ad prima initia.
Ita quanquam totum opus
Elementorum
Euclidis per
synthesin progrediatur, tamen singulae demonstrationes
per analysin plerunque perficiuntur.
Sic si quis aliquod mathematicum theorema diligen­
tius examinare vellet, sicut Archimedes in aliquibus facit,
oporteret eum per avdXvcrtv ad primos fontes redire.
Eodem ferme ordine et conciones in templis fiunt, prae­
sertim quae textum explicant.
Sic et iurisperiti leges per analysin examinant, nisi
quod summa initio posita definitivam methodum prae
se ferat. Nam cum leges plerunque de hypothesibus
loquantur, resolvunt eas in personas, res, facta et alias
circumstantias, easque ita resolutas ad theses, hoc est
communes seu generales sententias, et locos referunt;
et postremo, eam analysin collatione facta cum aliis legi­
bus confirmant, tum similes leges coniungendo, tum et
eas quae pugnare videntur per oppositionem et con­
futationem concordando. Eodem ferme modo et theo­
logici textus, sicut paulo ante dixi, tractantur.
Aristoteles pulchre dicit
Ethic
. 3- et alias, omnes
deliberationes per
avakvuiv
fieri, actiones vero contrario
modo per synthesin suscipi. Primum enim exempli causa,
princeps proponit sibi finem aliquem, ut occupare pro­
vinciam quampiam aut urbem. Deinde deliberat quae­
nam ad eam rem sint necessaria, postremo deliberatur
de ratione ea parandi. Ut ad recipiendam Pannoniam
necessaria est vis bellica, quae constat ex militibus et
tormentis. Ad eam porro sunt necessariae pecuniae,
commeatus et transitus: quae tandem quomodo parari
possint, postremo ferme loco deliberatur.
135
1...,61,62,63,64,65,66,67,68,69,70 72,73,74,75,76,77,78,79,80,81,...127