habere progressum non valebit. Sed ubi metam attigisse
videbitur, vel quaedam dimittere vel aliud initium su
mere cogetur: et sic vel ab ordine cadet vel partem artis
intactam relinquet.
Oportet ergo ut id a quo ordinata doctrina exorditur
rationem veri initii habeat, quam habere non potest nisi
omnia ad artem attinentia in se vi quadam concludat
terminique rationes habeat. Quae duo, cum in tribus
tantum rebus inveniantur, relinquitur tantum tria esse
a quibus inchoare ordinata doctrina possit: sicuti tria
sunt, quibus quasi terminis ac limitibus clauditur; prin
cipia videlicet et finis, quae extremi veram rationem
habent, ac definitio, quae et ipsa terminus dicitur, quia
totam scientiam, duo illa videlicet extrema cumomnibus
intermediis, includit. Sed etiam utrunque aliorum ini
tiorum universamquoque scientiamvirtute quadam con
tinet: principia videlicet, veluti vel communia vel priora;
finis, tanquam necessitatem omnibus imponens.
Quod si tria tantum sunt a quibus orsa ordinata
doctrina, et universa artis praecepta ex ordine valet per
currere, nec inveniri quartum, etiam nec effingi imagi
nanti ad hoc idoneum contingit. Relinquitur tantum tres
esse ordinatas doctrinas, et si aliae reperiantur quae in
has referri non possunt, eas ordinatas dici non debere,
eo videlicet modo quo Galenus loquitur, licet fortasse
latius sumpto ordinati vocabulo ordinem aliquem prae
se ferre videantur, etc.
Sed urgent multi, ex autoritate (ut putant) Galeni
et Platonis, esse et quartum quendam ordinem, nempe
divisivum; quem etsi alii praesertim medici ad defini
tionis explicationem, alii ad analysin referre conantur,
mihi tamen maxime placet Mainardi sententia, qui sic
121