probatione propositionum, non de totius artis progres­
su, de quo nobis hic proprie disputatio est.
Caput III.
De ordine definitivo
Tertia ratio ordinis est cumprimumquidemdefinitio
totam formam, speciem et veluti capita artis breviter
comprehendens proponitur. Deinde vero ea definitio
membratim ita explicatur et dilatatur ut tota rei materia
dilucidius declaretur et comprehendatur.
Ordo iste tractandi res per definitionem eiusque
uberiorem explicationem et evolutionemcommodissime
exemplo cosmographiae Ptolemaei aut aliarum declarari
potest. Ibi enim primum universalis quaedam tabula
ponitur, breviter omnes orbis terrae partes ac provincias,
veluti gv owovjiEi* et quasi brevi definitione oculis sub-
iicens. Deinde singulae illius universalis tabulae partes
clarius et ampliore typo expanduntur ac illustrantur pla­
ne, ac si membra definitionis ante singulis verbis signata,
postea prolixo sermone declararentur et evolverentur.
Hoc ordine tractat medicinam Galenus in sua
Parva
arte.
Primum enim definit medicinam esse scientiam
salubrium, insalubrium ac neutrorum. Deinde partitur
salubria, insalubria et neutra in tres species, scilicet in
accipientia sanitatem, morbum et neutralitatem, efficien­
tia et indicantia. Postea denuo accipientia, facientia et
indicantia sanitatem subdividit; sicque subdividendo et
explicando tamdiu progreditur, donec totam naturam
humani corporis, morbos et curationes pertractet, atque
ita totam medicinam compendio absolvat.
* corr. ex: ev avvoxsi (crvvoxfi ?)
139
1...,63,64,65,66,67,68,69,70,71,72 74,75,76,77,78,79,80,81,82,83,...127