ra generatione ac tempore compositis, posteriora vero
ratione ac natura esse dicit. Genus quoque propemodum
elementi causaeque quandam similitudinem habet: nam
cum differentia speciem constituit. Est enim sane genus
praesertim supremum, veluti tenuius quoddam simpli-
ciusque elementum, ac veluti materia in omnibus suis
speciebus ex aequo existens; cui si differentiam pro
pemodum tanquam formam quandam addas, speciem
constitues. De hac ultima serie rerum ac prioritate et
posterioritate potissimum agunt synthesis et analysis.
Pleraeque enim materiae accuratiore appelatione in
digentes in hoc priorum ac posteriorum genere com
prehenduntur, ut postea, cum prolixius de principio
disputabitur, apparebit.
Observandum autem est in hac disputatione de pri
oribus et posterioribus Aristotelem
1 Poster. 2
dicere,
alia esse per se seu simpliciter priora, alia quoad nos.
Ratione nostri eapriora esse dicit quae maxime adsensus
accedunt, ut sunt individua et ultimae species. Contra,
per se seu simpliciter priora esse ea quae longissime a
sensibus recedunt, ut sunt universalia.
Quartum praeceptum
In eo vero vel praecipua diligentia adhibenda est in
omni methodo seu ordine, ut principia (undecunque
demum incipias) scientiae sint et vera et propria et apte
posita circumscriptaque, ut Aristoteles primo
Ethicorum
praecipit. Sicut enim iaculator aut viator, si hic primum
viam recte non ingreditur; ille vero sagittam vel pauxil
lum a recta linea ad scopum tendente deflectat, gravis
sime tandem a recto aberrant; sic et in ordinibus hisce
accidit ei, quemcunque tandem sequatur, qui non recte
initiumartis suae posuit. Sed locumAristotelis ob elegan-
* corr. ex:
accuratione
155