Septimum praeceptum
Cum ergo ita duae sint quasi metae aut termini
artium, nempe prima principia seu simplicissima ele­
menta et finis seu usus, differatque* permultum ratio
docendi ab initio incipiens ab ea quae a fine inchoat:
quaerere Platonem solitum ait Aristoteles, unde nam
inchoandus sit cursus in tradenda quapiam scientia? A
principione an a fine? Respondet Aristoteles a notioribus
prioribusque esse inchoandum. Universalis enim regula
est multumque ab Aristotele inculcata:
quod semper ig­
notiora per notiora sint docenda
, quam** ubique ob­
servare necesse est, tum in tota arte recte disponenda,
tum et in singulis partibus rite vel explicandis vel proban­
dis. Textum paulo ante citatum adscribam: ^ Xav0aveTto
8’ f| ^ a s o tl &iac|>£pauaiv oC a-iro tw v apxwv X.0701 Kal ol ettI tois
(kpxas- £"&
7
&P Kal HX&tojv tittopei touto Kal e^titei, tt6tepov
tw v apxwv Tj ettI Tas apxas e o tiv
68os, wctttep ev tw
orafiu?) &tt6 tw v d0Xo0ETWv ettI to irepas T| avdtTraX.iv. &pkt£ov
ixfcv 7ap airo Ttov 'yvwpCfjuov, Tai)Ta 8e 8lttws. t& jjlev "yap tijjuv
Ta 8’ aTrXws. latos ovv tijjlIv
y
apKTeov aTr6 tw v tijjllv ^vtopCfxwv.
Verum quoniam dupliciter res aliae dicuntur aliis no­
tiores et priores (ut et ipsemet hic et
1 Poster. 2
docet).
Aliae enim sua natura notiores prioresque sunt, aliae
nobis. Notiores nobis et priores dicit esse eas quae pro­
pius ad singularia et sensum accedunt. Natura vero no­
tiores sunt principia et quae propius ad principia
accedunt. Quanquam id quoque non usquequaque ve­
rum est; nam in arithmetica et geometria contrarium
esse videtur. Aristoteles sane et in hisce duabus scientiis
supra dictam regulam ponit.
In sexto vero
Topicorum
ostendit aliquando accide­
re, ut idem sit nobis naturaque notius, ut genus animal
quam aliqua eius species. Sed nobis a nobis notioribus
* corr. ex:
differantque
** corr. ex:
quum
173
1...,80,81,82,83,84,85,86,87,88,89 91,92,93,94,95,96,97,98,99,100,...127