ribus per synthesin incipere debeat semperque gene­
raliora specialibus praeceptis praeponenda sint, ut Aris­
toteles libro
De partibus animalium
primo prolixe
praecepit.
Physicorum
quoque primo, admodum com­
mode et breviter de hac re pronunciat: ecxti -yap tcaTa
(Jnmv Ta Kotvot irpcoTov elirovTas (xutco Ta irEpl ^Kacrrov i
8
ia
0ea)peiv. Idem saepe et de toto ac partibus praecipi posset,
sed de hoc praecepto etiam infra in decimo sexto.
Decimum quartum praeceptum
Cuiuscunque materiae sunt tenuissima quaedam ele­
menta et principia, ex quibus totum corpus paulatim
crescit conficiturque quaeque in totum corpus diffun­
duntur. Oportet eam per synthesin doceri, ut physica
corpora materiam, formam et privationem habent, tan­
quam tenuissima elementa et initia. Inde igitur oportet
physicen incipere. Item quia tota medicina versatur circa
res ex quatuor elementis compositas eorumque pro­
prietatibus praeditas, commodisime a quatuor elementis
inchoatur ac per compositionem docetur, sicut prae­
cipue eam Galenus tractavit, si omnia scripta eius ex­
ceptis perpaucis recto inter se ordine connectantur.
Ratio huius praecepti duplex est. Altera, quod plane
sicut integras dictiones legere non possis nisi prius sin­
gularum literarum vim cognoveris; sic et alias res ex
minutis elementis constitutas cognoscere nequeas nisi
prius illas ex quibus compositae sunt separatim recte
perspexeris. Altera, quod cum varia combinatione sic
illa tenuia elementa constituunt res totas, seu corpora,
seu species, sicut literae voces, si illorum explicatio dif­
ferretur, necesse esset saepius de eis dicere. Quare com­
pendium non leve est initio ea recte exponi, sicut et in
praecedenti praecepto de genere dictum est. Nam tamet­
185
1...,86,87,88,89,90,91,92,93,94,95 97,98,99,100,101,102,103,104,105,106,...127