gum et civitatem. Itemphysica, quae ex duobus principiis
componit corpus naturale. Item medicina, ex quatuor
elementis corpus humanum, eius temperamenta, mor­
bos ac medicamina. Atque hae materiae dici fortassis
aliquatenus possent progredi per causas materiales et
quae inde constarent. Hic principia sunt illa prima sim­
plicissima elementa.
Tertiamateria progreditur a rebus simpliciter et quo­
quo modo necessario praecedentibus, quam dicamus
sane progredi per causas sine quibus non et earum
effectus; ut cum prius fundamentum struitur quam pa­
rietes, prius parietes quam tecta, prius tectum quam
interiores concamerationes absolvantur. Idem et in ex-
tructione navium, pannificio aliisque operibus mecha­
nicis usu venit. Sic rhetorica prius dicit de inventione
quam de dispositione, prius de hac quam de elocutione,
de qua item antequam de memoria, et demum de me­
moria priusquam de pronunciatione. Necesse enim est
prius invenire quam disponere, prius disponere quam
eloqui, prius loqui quam memoria complecti et denique
prius memoria concipere quam pronunciare. Quare et
rhetorica, quod ad ordinem partium attinet, per syn­
thesin procedit. Hic prima illa, sine quibus alia constare
et inchoari non possunt, sunt principia.
Quarta materia est quae a generibus ad species pro­
greditur, ut cum physica prius de corpore dicit, quam
de corpore simplici aut composito; prius de simplici
quam de aethereo, prius de aethereo quam lunari etc;
item prius de composito quam de animato, prius de
animato quam de animali, prius de animali quam ra­
tionali. Item ethica, quae prius de fine hominis rectaque
actione disputat quam de virtute, prius de virtute quam
de morali virtute, prius de morali virtute quam de sin­
gulis virtutibus. Hic prima illa genera sunt principia.
Analysis tractat itidem quadruplices materias.
203
1...,95,96,97,98,99,100,101,102,103,104 106,107,108,109,110,111,112,113,114,115,...127