strum, diceret esse scientiae naturalis materiam. Qua­
tenus vero sanabile, medicinalis. Quatenus vero optimo
habitu praeditum, gymnasticae. Neque sic aliquis ex alio
quamex fine artes distingueret. Dicere enim hoc aliquod
corpus esse sanabile, est eius qui finem cognoscat. Ne­
que vero, si quis ex theorematibus artes distinguat ac
separet, aliunde potentia incipit quam ex fine. Propria
enim uniuscuiusque artis theoremata sunt, quae quis­
piamcognoscens iuvatur ad finem. Nam et in grammatica
et in arte fabrili et in musica et quavis aliarum quaecun­
que vel ipsum finemmanifeste, vel id ipsum quod melius
vel citius afferre possunt, propria sunt artis: quaecunque
vero nihil iuvant ad finis factionem, haec propria non
sunt. Undequaque igitur ratio iubet ad finem venire et
per hunc artes iudicare. Propter hunc enim, et per ac­
tiones universales, et per propria theoremata atque prin­
cipia, si quidem et haec ipsa variantur secundum fines
artium. Sanitas enim finis est, ipsa vero in calidis, frigidis,
humidis ac siccis. In his vero et materiae principium et
speculationis principium circa horum notitiam, sed non
eodem modo medico et naturali, hoc ipsum vero quod
non eodem modo a fine scientiarum cognitum fuit ac
diiudicatum. Et convenienter semper ratio adinvenit fi­
nem, regulam atque iudicium omnium, quae tractantur
in artibus. Nam uniuscuiusque artis constitutio hunc
sumpsit initium. Neque enim quispiam artem medici­
nalem constituere properasset, si prius sanitatem non
desiderasset. Neque artem aedificandi domum*, nisi do­
mum appetisset. Neque textorium, nisi vestem concupis-
set. Sed et quae omnes artes invenit, hinc sumpsit
initium. Ostensum autem est alibi quomodo quispiam
fine praesupposito artem eius secundum methodum,
idest viam quandam atque ordinatum progressum
adinveniret.
* corr. ex:
demum
213
1...,100,101,102,103,104,105,106,107,108,109 111,112,113,114,115,116,117,118,119,120,...127