Caput VI.
De progressione analysis
Hactenus diximus de praeceptis synthesis: iam ali­
quid et de analysi dicamus, tametsi et ea ipsa quae
hactenus tradidimus de synthesi praecepta ad analysin
etiam accommodari queant. Aut enim sunt generalia
praecepta de ordine aut certe inversa huic ordini ac­
commodari possunt. Nam quae per analysin traduntur
plane contra quam synthetica: ab ultimo fine per effectus
et causas ad suos primos fontes regrediuntur, ut rhe­
torica, sicut superius dictum est. Quod fortassis aliquan­
do in patente tabula ostendemus.
Primum praeceptum
Sunt autem eadem praecepta analysis quae superius
de synthesi tradidimus, converso tamen ordine id est.
Videndum est primum ut a vero initio incipiamus, qui
in analysi proprius artis finis est. Deinde ut per proximas
quasque ac proprias notitias pergamus. Quod fiet si,
quumvel totum in simplicia resolvimus vel ab effectibus
ad causas regredimur, proximas semper partes quae­
remus. Atque ita per proximas partes semper regredi­
endo ad simplicissima primaque elementa redibimus.
Vel cumab effectibus per causas regressio est, quaeremus
quaenam causae proxime ad eum effectum requirantur.
Causas pono (ut superius dixi) et intelligo non tantum
efficientes, sed et alias, materiales scilicet et formales.
Quae porro generalia praecepta superius in disputatione
de principiis sunt, de iis quae priore aut posteriore loco
ponenda ac tradenda sunt, ea facile progressioni huius
ordinis accommodari possunt, et alioqui disputavimus
ibi de utroque ordine.
223
1...,105,106,107,108,109,110,111,112,113,114 116,117,118,119,120,121,122,123,124,125,...127