ut definitio ipsa, a qua via haec inchoatur, sit talis quae
(ut Galenus in
Parva arte
inquit) sit substantialis et
praecipua totius rei capita (de quibus postea dicendum
erit) in se complectatur; ita ut ea definitione sic plane
tota res summatim comprehendatur, sicut universali ta­
bula in cosmographia totus habitatus orbis: signatis min­
imo spacio omnibus eius partibus earumque provinciis
breviter comprehenditur, cuiusmodi in primis essentia­
les partialesque definitiones sunt. De hoc autem defi­
nitionum genere, tametsi ad hunc ordinem plane
necessaria ipsorum cognitio sit, tamen alibi locus dicendi
est, nempe in altera dialectices parte de instrumentis
disputante.
Plurimum sane momenti ad totam scientiae exposi­
tionem in dextra definitione situmest, sicut et in aliorum
ordinum principiis recte positis. Quod et Aristoteles 1.
Nicoma.
7. affirmat, inquiens in eam sententiam, jiETievat
'TTEipaTeov E K a o r a s a p x a s fl Tre^vKacri, K a l o"Trou
8
a o T £ o v oira)?
op u rO w ox KaX-djs. ixE-ydA-xiv
7
&p exovcti fx n n jv Trp
6
s T a s-irop-Eva.
5
o k e l otfv ttX elov t| t o tijjlio d t o
"0
TravTOS s lv a t t) apxT ). K a l
iroX-Xa EjAcj)avf| 7LV£o-0at 8
i’
a v r f i s t w v ^riTOVixevtov.
Posset quidem omnibus ordinibus non inutiliter de­
finitio totius rei seu artis praeponi, ob demonstrationem
a Cicerone in
Officiis
positam, cuius haec verba sunt:
Omnis1, quae a ratione2 suscipitur de aliqua re in­
stitutio, debet a definitione proficisci, ut intelligatur*
quid id sit de quo disputetur.
Oportet enimsane primum
scire (natura rei intellectuque nostro sic postulante),
quid sit id de quo agitur; postea demum audire, quid
nam de eo dicatur: sicut fundamentum prius poni ne­
cesse est, quam ei aliquid superstruatur. Verum cum
definitio syntheticis scientiis, ut grammaticae, dialecti­
cae, geometriae aliisque similibus scientiis praeponitur,
magis prolegomenon quoddam esse, quaminmethodum
intrare videtur. Cum analysi tamen aliquanto commodius
A corr. ex:
-th
irpos
B oiv[-Yap
Ross
c corr. ex: to
■fyjLvatl/fyuCTv Ross
® x ^ a v f i Ross
^
omnis enim
Atzert
2
a ratione[ratione
Atzert 5
intellegatur
Atzert
239
1...,113,114,115,116,117,118,119,120,121,122 124,125,126,127