simplici addit aethereum, corpori aethereo addit solare,
etc.; sic item simplici corpori addit elementare, elemen-
tari addit aqueum etc.; subinde quasi pluribus vestibus
eandem rem aut substantiam induendo et veluti invol­
vendo: quod synthesis, non analysis proprium est.
Aliae scientiae itidem syntheticae progrediuntur per
causas et effectus, ut aliquatenus medicina. Inter causas
autem iam etiam materiam pono, cuiusmodi sunt et
tenuissima principia, quae elementa vocantur. Sic literae
inter sese compositae sunt syllabarum causae, syllabae
vocum, voces orationum, orationes integri sermonis. Per
causas ergo et effectus grammatica progreditur. Sic et
physica aliquatenus procedit. Tria enim principia, ma­
teria, forma et privatio, inter se composita sunt causae
corporum etiamsimplicium, simpliciamixtorum. Sicma­
thematica e puncto ducit lineam, ex linea superficiem,
ex superficie facit corpus. Prius docet de triangulis quam
de quadrangulis. Ex illis enim haec constant. Prius dis­
serit de superficiebus quam de solidis. Ex illis enim haec
fiunt. Sic et historiae quas superius per synthesin tradi
diximus, per causas et effectus progrediuntur usque ad
ultimum finem et effectum. Personae enim, apparatus,
conatus, consilia, occasiones, impedimenta, actiones et
eventus, causae ac effectus sunt.
Sunt etiam quaedam scientiae quae per causas sine
quibus non (ut ita nunc dicam) progrediuntur, id est
ubi praecedentia quoquo modo praecedere coguntur,
qualia sunt pleraque mechanica opera: ut fundamentum
parietum causa non est nec hi tecti; sed tamen nec paries
sine fundamento nec tectum sine pariete effici aut con­
stare potest.
*
corr. ex:
qua
219
1...,103,104,105,106,107,108,109,110,111,112 114,115,116,117,118,119,120,121,122,123,...127