mum rationem subiecti in syllogismo obtinet, secundum
praedicati, tertium medii termini. Atque hoc ultimum
probationis principium vocetur. Quomodo autem haec
principia ponenda docendaque sint, supradicto Aristo
telis loco indicatur, et non ad hanc dialectices partem,
sed ad eam, quae de demonstratione dicit, praecipere
pertinet. Hoc ultimum principii genus Aristoteles et Pro-
clus aliter subdividunt, nempe in \mo
0
eaEis, aUr)|xcn-aKal
a£uVaTa, de quibus ipsos vide. Nam id quoque diligen
tius illustrare, non tam Tf|s TaKTiKf|s, quam rrj<s orno—
8
eiKTiKf
|<5
est.
Decimum nonum praeceptum
Multa hactenus dixi de initio synthetici et analytici
ordinis, quae iam ut concludamus breviter dicemus,
quae nam sint syntheseos et analyseos propria principia
eaque veluti digito monstrabimus, ac primum de syn
thesi. Dicam autem iam de principiis materiae seu sub
iecti, de quo potissimum disputatur.
Synthesis tractat quadruplices potissimum materias,
de quibus singulis ordine dicetur.
Prima est quae per causas efficientes et effectus pro
greditur, ut sunt historiae, comoediae et tragoediae. In
hoc genere principia sunt illae primae causae et oc
casiones.
Secunda, quae habet primum quaedam simplicis
sima elementa, deinde ea connectens varias res com
ponit, ut est grammatica, quae ex literis syllabas, ex
syllabis voces, ex vocibus orationes, ex orationibus in
tegrumsermonemcomponit. Itadialectica, quaeexquinque
vocibus praedicabilibus propositiones, ex propositionibus
argumentationes construit. Item geometria ex lineis su
perficies, ex superficiebus corpora componit. Item po
litica, cuius simplicissima elementa sunt mas et foemina;
inde componit domum, ex pluribus domibus porro pa
201