Sextum praeceptum
Hisce expositis iammediocris scientiae et industriae
est videre, quae namsint proximae aut ulteriores species,
qui item proximi effectus, eosque ordine nullo praeter­
misso exponere, ad ultimum perveniamus sicque in­
tegram scientiam complectamur.
Videndum ergo, ut superius monui, ne proximo ge­
nere vel causa praeterita ulteriorem protinus arripiamus,
aut etiam extra septa digrediamur evagemurque, sed
proprias proximasque semper (ut dictum est) notitias,
veluti catenulas quasdam, aliam post aliam ordine ar:
ripientes contrectantesque progrediamur: ut disserentes
de corpore physico non prius dicamus de aethereo quam
de simplici, non prius de corpore lunari quam de ae­
thereo.
Septimum praeceptum
In disputatione de progressione ordinis etiam illud
forte non male praecipietur, prius scilicet falsas senten­
tias refutandas quam veras ponendas. Hoc enim naturae
ordo flagitat ut prius e mente tanquam tabella quadam
aboleas et abradas contrarias tuis sententias quam tuas
inscribas. Nec enim stante altero contrario alterum ei­
dem subiecto accidere potest: sed prius illud cedere,
postea hoc succedere oportet. Perinde plane ac vulnus
prius purgandum quam consolidandum, prius item ager
lapidibus, sentibus aut aliis fructibus perpurgandus qu­
ambono semine conserendus. Quare etAristoteles prius
falsas definitiones ac sententias de anima in eo libello,
de fine hominis in
Ethica
, de politiis in
Politicis
, de
physicis principiis in libris
Physicis
refutat, quam suas
veras ponat. Atque hoc praeceptum tum ad principia
tum ad progressionem pertinet.
* corr. ex:
e mentet, anquatn
221
1...,104,105,106,107,108,109,110,111,112,113 115,116,117,118,119,120,121,122,123,124,...127