fecto felicius quaerit pluraque invenit is qui iam tenet
unde res totae profluat: atque ita non solum ordinis
filum, quod per obscuram fallacemque rerum nondum
explicatarum labyrinthum sequatur, in manibus habet,
sed etiam praecedentium causarumque naturam cognos­
cens facilius simul et de consequentibus, inde compositis
et effectis ratiocinari potest, quam is qui tam variis ef­
fectibus experimentisque ad unum aut paucos quosdam
fontes rem totam reducere ac connectere conatur. Sem­
per omnino facilius ex causa efficiente recte cognita
effectus et ex simplicium partiumve cognitione (ut in
medicaminibus patet) compositum seu totum cognos­
citur quam contra.
Hoc praeceptum nonnihil dissidere videtur a tertio
proxime praecedente. Sed eo ferme consensus eorum
tendit vel in eo consentiunt, quod methodi seu ordines
sibi mutuo non in eo tantum adiumento sunt, quod (ut
et prius monui et postea sequetur) aliquando in eadem
disputatione misceantur. Sed etiam, quod si ea quae
altera via tractavisti* per alteram examines, plurimum
claritatis sit rei toti accessurum si ea quae per synthesin
contexuisti per analysin retexas, aut contra, non parum
lucis toti negocio disputationique** afferes vitiaque om­
nia prius in constituenda diversa methodo arte admissa
deprehendes. Hactenus de analysi et synthesi satis (ut
opinor) dictum est: quare iam de tertia methodo, id est
de definitione eiusque explicatione, dicamus.
Caput VII.
De praeceptis ordinis definitivis
Praeceptum primum
Ordo per definitionem eiusque explicationem pro­
cedens illud habet primumpraecipuumque praeceptum:
* corr. ex:
tractavit
** corr. ex:
disputationeque
*** definitivi
(?)
237
1...,112,113,114,115,116,117,118,119,120,121 123,124,125,126,127