ac fontes reduxit, tandem eandem docturus ab iisdem
illis primis fontibus inchoans ostendit primum quanam
ratione ingenia, vires ac naturae hominum, medicaminum
et morborum ex illis primis scaturiginibus elementorum
et primarum qualitatum progrediantur. Deinde, qua ra­
tione inter se collata coniunctaque conveniant vel dis­
conveniant, salutem aut mortem efficere possint aut
soleant.
Sextum praeceptum
Atque haec non falso dixi de scientiarumper analysin
inventione, secundum usitatam Galeni, Aristotelis et
aliorum sententiam, ad quae tamen fortassis illud neces­
sario addendum est, quasdam artes omnino non satis
perfecte ac integre per analysin inveniri, sed postquam
utcunque particulae aliquot alicuius scientiae, ut ex­
empli causa medicae, partim longa experientia et usu,
partim etiam casu et fortuna vel potius Deo praemon-
strante inventae sunt ac a doctis sagacibusque ingeniis
ad aliqua initia reductae. Tum demum facto conside­
rationis et inquisitionis initio a primis eius artis prin­
cipiis: ut exempli causa in medicina ab elementis
primisque qualitatibus ordineque solerter investigando,
qua ratione composita corpora ex simplicibus compo­
nantur, quomodo primae qualitates inter se temperentur
secundasque efficiant, ac denique etiam quomodo ipsa
composita corpora inter sese collata ad se invicem ha­
beant, ut homo ad cibum, medicamen, etc. Tum (in­
quam) demum et inventa multa (ut ita dicam) artis
membra antea deficientia sunt et inutilia completa; et
denique omnia inter se coagmentata connexaque sunt,
ac si tota ars in unum integrumcorpus apte concinneque
reducta est.
Quam multa Galenus ab elementis suam disputa­
tionem inchoans, aut invenit prioribus medicis ignota,
aut certe rectius explicuit digessitque. Longe enim pro­
* corr. ex:
usitata
235
1...,111,112,113,114,115,116,117,118,119,120 122,123,124,125,126,127