mo, quid resurrectio, vita aeterna, per istum ordinem,
quem definitionis explicationem vocavimus, proponun­
tur. Definitur enim plerunque illud, quodcunque de­
mum est caput seu res, ut Deus, lex vel peccatum, et
aliquid ad definitionem uberioris explicationis causa
adiicitur. Postea sequitur eius divisio, qua peracta denuo
singulis partibus definitio et explicatio adhibetur. Causae
quoque simul et effectus aliaque adiuncta rei indicantur,
omniaque scriptura confirmantur, qua ratione et argu­
mentatio admiscetur. Fit aliquando etiam contraria mix­
tio, ut superius in institutionum iuris methodo dixi.
Septimum praeceptum
Posui superius generale praeceptum inde esse in­
cipiendum et ea priore loco tractanda quae ad sui ex­
plicationemnonindigentsequuturarumrerumpraenotione,
sed ipsa ad sequentium rerum cognitionem utiliter prae­
noscuntur. Talis autem ordo rerum non temere alius
invenitur nisi vel ab initio per synthesin vel a fine per
analysin incipias. Sic enim (ut superius dixi) plerunque
scientiae ex certis initiis oriuntur ac in certos terminos
desinunt; sicut flumina a suis fontibus oriuntur et in
mare effunduntur: sicque notitiae ab initio usque ad
finem connexae inter se haerent, sicut annuli in catena.
Inde fit ut definitiva methodus ipsa necessitate ac rei
natura victa plerunque vel syntheticum vel analyticum
ordinem sequatur, ut
Parva
Galeni
ars
analyticum quid­
dam habere videtur. Ferme enim a fine medicinae incipit
eumque multipliciter resolvet. Contra, de institutioni­
bus, cuius superius dixi, quod quanquam definitivo or­
dine tradi videantur, tamen et synthesin aliquatenus
sequantur. Sic et in
Officiis
Ciceronis, quae superius
dixi definitivo ordine conscripta esse, syntheticum est
quod officium hominis a naturae fontibus deducit, quia
omnibus animalibus insita sit cura sui ac a procreata
tuendi et fovendi. Homini vero id ipsum non qualiter-
cunque agendi, sed recta quadam ratione ac in societate
hominum, sicque utilitatis et iustitiae fontes common­
245
1...,116,117,118,119,120,121,122,123,124,125 127