Quartum praeceptum
Ordo hic prae superioribus teste Galeno eam habet
praecipuam commendationem quod et brevius caeteris
rem complectitur et ad memoria tenendam totam scien
tiam vehementer sit utilis. Definitio enim primo breviter
totam rem proponens singularumque scientiae partium
initia ordine quodam continens, veluti artificiali memo
ria mentem iuvat. Illi vero ordines hunc longe vincunt,
tum dignitate, tum et tradendi certitudine, et quod rem
plenius exponant.
Quintum praeceptum
Videtur porro hic ordo expositioni singularum re
rum et locorum magis aptus quam integris materiis.
Synthesin vero et analysin contra, integris materiis ap
tiorem convenientioremque esse.
Sextum praeceptum
Fit quoque non vero ut ordines in eiusdemmateriae
tractatione misceantur ita, ut alio ordine totum corpus,
alio singula membra eiusdem disciplinae tradantur, ut
grammatica (quemadmodum superius dictum est) per
synthesin docetur, sed partes orationis per definitionis*
explicationem proponuntur. Accidentium enim singu
larum partium, quae statim postea enumerantur et ex
plicantur, in definitione a principio mentio fit. Sic et
geometriae totum corpus per synthesin exponitur, sed
singularum propositionum demonstratio, dum ad priora
atque adeo etiamsaepe ad ipsos fontes recurrere necesse
est, per analysin peragitur.
Sic theologia quoque per synthesin (ut prius dictum
est), quo ad totum corpus attinet, docetur. Sed quum
singula tractantur, ut quid Deus, quid creatio, quid ho
* corr. ex:
definitiones
243