Sed contra in 1
De partibus animalium
, quaerit an
sit disserendum eo ordine ut veteres praeceperunt, quo
res creverunt nataeque sint; ut scilicet primum de causa
efficienti, alterum de materia ac forma, postremo de
finali causa dicatur. Vel contra a notioribus incipiendum,
idest primumdicendumde forma et accidentibus, postea
de causis reconditioribus quaerendum sit. Ac statuit ille
sane ibi a forma seu a rebus maxime obviis notissimisque
incipiendum esse. Quare pugnare hic locus Aristotelis
cum praecedenti videtur. Sed forte in libris
De partibus
tantum de rebus singulis agit, ut cum singulae vel partes
vel etiam species rerum aliquarum ut animalium, ar
borum, herbarum explicantur. In
Politicis
vero de ma
teriis integris, ut de politica. Adhaec et singulae hae
curae seu ordines suas commoditates habent. Haec quae
a facilioribus evidentioribusque inchoare, praecipit per
ceptu facilior est. Altera vero rem magis ac perfectius
declarat et patefacit. Quae duo discrimina plerunque
synthesin analysinque comitantur.
Decimum sextum praeceptum
Praecipit Aristoteles
Physicorum
primo ut a genera
lioribus confusioribusque (utpote nobis notioribus) inci
piamus ac ad circumscriptiora progrediamur. Sic enim
et pueros natura ductos progredi ait, qui primum omnes
viros patres et mulieres matres appellant; postea vero
suos parentes ab aliis dignoscere incipiunt. Eiusmodi
vero dicit esse et nomina earum rerum de quibus prae
cipue agendum est. De nomine enim res nobis plerun
que semper prius notae sunt, quam natura earum sit
perspecta. Quare a nomine principii ibi incipit et ad
eius explicationem progreditur; sicque et in
Ethicis
pri
mo felicitatis virtutumque nomina tractat, antequam ad
definitiones earum perveniat, sic et alias saepius facit.
*
faciliora sunt
(?)
189