Videndum igitur est ut inde incipiamus utque ea
semper priore loco tractemus, quorum expositio non
tantum aliorum quae adhuc restant ope non indiget,
sed etiam ad illorum explicationem aliquid commodi
afferre potest.
Vulgari sed tamen satis idonea similitudine ad eam
rem uti possumus, piscatorum retia ex aqua extrahen
tium. Ibi enim non tantum ea pars retis sublevatur quae
iam manibus tenetur ac in navim reponitur, sed etiam
ulterior nonnihil sublevari incipit. Sic ergo et in ma
teriarum distributione agendum est ut ea pars primum
expediatur cuius explicatio non tantum ad sui cogni
tionem, sed etiamad sequentiumdeclarationem sit utilis.
Quales autem eiusmodi res sint, postea apparebit.
Narratur non illepida historia de celebri illo principis
Friderici fatuo Nicolao, qui iussus a coquis ligna afferre
solitus est infima primum extrahere et non suprema.
Interrogatus cur id cum magno labore faceret, cum su
periora nullo negotio accipere posset? Respondit se dif-
ficilimam laboris partem primum exantlare velle. Ibi
ordo conveniens in labore non servabatur; nam infima
ligna prius extracta tantum absint*, ut aliis tollendi fa
cilitatem aliquam afferant, ut etiam ipsa alieno (ut ita
dicam**) subsidio, id est superiorum amotione indigue
rint. Contra suprema, cum ipsa sine omni difficultate
tolli possint, tum etiam prius adempta inferioribus ean
dem facilitatem praeparant.
Eadem ergo prudentia et in quaerendo scientiarum
et materiarum ordine adhibenda est, ut scilicet priori
loco ea tractentur quae et non indigent priori aliarum
partium explicatione et ipsa evoluta non solum sese
clare oculis spectanda exhibeant, sed etiam ad sequentia
recte cognoscenda plurimum adiumenti afferant. Atque
hoc praeceptum (ut dixi) prorsus generale est ad omnem
scriptionem.
* corr. ex:
absit *
corr. ex:
dica
177