tione deprehendissent eumque in quadam recta con-
iunctione et familiaritate hominis cumDeo seu Dei cultu
collocassent.
Eadem hallucinatio de libertate primae omnipoten-
tisque causae gignit et illum errorem, quod quidam duo
ista physica experimenta,
ex nihilo nihil f it
et
nullum
individuum est perpetuum
, etiam ad omnem aeter­
nitatem omnesque res extendere volunt, atque inde tum
mundi aeternitatem, tum animarum interitum, tum et
nullam resurrectionem felicitatemve perpetuam hominis
fore, probare conantur. Non enim, si sic illa prima causa
iam in rebus naturalibus agit, ideo necesse est eam sem­
per quoque sic aut egisse aut acturam esse, idque in
omnibus etiam non physicis rebus. Sed finem faciam de
huius principii ignoratione dicere. In tota enim vita
omnes homines ob eius ignorationem turbamur, om­
nesque natura post ruinam hominis per peccatum
Epicurei sumus, negantes et Deum eiusque providentiam
et verum hominis finem* pervertentes. Nam etiam si
verbis id fateri aut nolumus aut etiam non audemus,
tamen corde aut penitus id sentimus aut certe valde eo
inclinamus pronique sumus. Quod etiam vere piis ac­
cidit, ut saepe eorum actiones quoque testantur. Quare
verissime dicitur Christianam doctrinam magnam eru­
ditionem secumaffere, praesertim autem si veram cordis
pietatem traducatur. Non iam de eo loquor quod viam
ad aeternam vitam commonstrat quodque sanctum
spiritum secum affert, qui pios in omnem veritatem
ducit, sed de eo solum quod - constitutis duobus non
tantum notitiarum, sed et totius rerum naturae terminis,
Deo scilicet libero voluntarioque totius orbis terrarum
creatore ac gubernatore et fine hominis - omnia etiam
quae in medio sunt (omnes nempe res et scientias, nam
ea omnia inter creationem seu creatoremDeum et finem
hominis, tanquam inter suos terminos concluduntur) in
rectam quandam seriem usumque diriguntur, non aliter
plane quam, cum funis aut catenaa duobus initiis intensa
* corr. ex:
fine
165
1...,76,77,78,79,80,81,82,83,84,85 87,88,89,90,91,92,93,94,95,96,...127