similia, agnata et contraria: sicque magnam in singulis
artibus vim rerum pernoverunt ac monumentis consig­
narunt. Quibus inventis et quasi rerum sententiarumque
acervis ac promptuariis adiuti posteri, ut Aristoteles (qui
ab illorum acervorum diligenti conquisitione avcryvaxrrns
vocatus est), Euclides et Galenus. Ad haec suis criticis
de ordinibus notiis instructi notitiarum illos ingentes
cumulos in suos scientiarum ordines recte ac solerter
gesserunt distribueruntque, atque ita scientias forma­
verunt. Euclides geometriam et arithmeticam; Aristoteles
dialecticam, rhetoricam, metaphysicen, physicen et ethi­
cen; Galenus vero medicinam.
Omissis ergo topicis praeceptis, quae cum ab aliis
vetustioribus et recentioribus satis diligenter exposita
sunt, tum vero in primis a Rodolpho Agricola diligen­
tissime ac eruditissime. De criticis igitur tantum ordinis
praeceptis aliqua Deo auxiliante dicemus.
Secundum praeceptum
Praecepturo ergo de ordine valde in proclivi est
dicere, oportere quaedam certa initia materiae tractan­
dae, certa media certosque fines constitui. Ipsum enim
ordinis nomen haec secum affert. Nam ne ordo quidem
esset, si non haberet certa principia, media ac fines; sed
vel unum quiddam solum esset, vel plura quidem, sed
tamen confiisa, certo initio, medio ac termino carentia.
Recipere autem ordinem ac etiam in se habere artes ac
scientias earumque materias, et multa alia quae scrip­
tione complectenda sunt: tametsi supervacaneum est
affirmare quod id et experientia et communis sensus
unumquenque rerum non omnino imperitum inexper-
temque doceat ac convincat; tamen postea in quarto et
quinto praecepto dilucidius declarabitur.
151
1...,69,70,71,72,73,74,75,76,77,78 80,81,82,83,84,85,86,87,88,89,...127