Contra, cum iam negocium suscipiendum est, pri
mum parantur pecuniae, commeatus, socii etc. Postea
parantur exercitus et instrumenta eius; tertio res agi
incipit. Denique vel ad exoptatum finem pervenitur vel
contrarium infelicemque exitum conatus ille sortitur.
Sicque omnis deliberatio fit per analysin ab ultimo fine ad
initia retrogradiendo et rem in tenuissima elementa re
solvendo. Contra actio a tenuissimis principiis incipiens
semper procedit et componit, donec tandem id quod
instituit perficiat. Nec tantum politicae militaresque ac
tiones per synthesin fiunt, sed et omnino in universum
omnes factiones et opera quaecunque, ut cogitanti ani
madvertere perfacile est, utAristoteles de domus fabrica
tione
2. Physi.
indicat. Unde est illud celebre dictum
Galeni et aliorum,
quodfinis cognitionis sitprincipium
operationis
; et contra,
principium cognitionis sit finis
operationis.
Item,
quod primum est in cognitione
,
est
ultimum in operatione
; et contra,
quod primum est in
operatione, id ultimum esse in cognitione.
Ioannes Damascenus in sua
Logica,
Alexander
Super
Priora Analytica
et Alcynous in libello
De placitis Pla
tonis,
multas species analysis enumerat, inter quas et
illam Aristotelis primo de ratione resolvendi syllogismi
in suas propositiones reducendique inperfectossyllogismos
ad perfectiorem figuram. Quae prolixitatis vitandae gra
tia, praesertim cum non sint admodum necessaria, al-
teriusque cuiusdam instituti esse videantur, omittenda
esse censuimus.
Geminus dixit analysin nihil aliud esse nisi demon
strationis inventionem. Mathematici definiunt composi
tionem et resolutionem hoc modo: quod analysis
quidem sit assumptio quaesiti alicuius, tanquamconfessi
per antecedentia, ad verum aliquod et confessum pro-
grediens. Synthesis vero sit assumptio confessi per con
sequentia procedens ad quaesiti comprehensionem.
Verum isti agunt de ordine particularum singularum seu
137