bavi, methodos facient; et quidem ille exempla profert
singularum quarundam vocum seu rerum, quae quo­
niam singulae sunt, nullum admodum ordinem flagitant
aut efficere possunt.
Mihi inde verisimile est tres tantum debere esse;
quod quandoquidem scientiarum notitiae sic inter se
cohaerent, sicut hami in catenulis, a certis quibusdam
principiis initium sumentes et ad certum finem pertin­
gentes, oportet omnino, siquidem certo ordine rem to­
tam exponere volumus, aut a primo (ut ita dicam) fonte
scientiae incipere et usque ad eius ostia seu finem pro­
gredi; quod per synthesin fit; aut contra, quasi ab ostio
seu fine ad primos fontes seu scaturigines et initia re­
gredi, quod fit per analysin; aut denique primum simul
brevi intuitu, seu onjvoiJ;ei, scientiam totam, initium, me­
dium finemque oculis complecti, deinde singulas partes
diligentius perlustrare; ac si quis primum conscensa al-
tissima turri amplissimae alicuius urbis aut etiam re­
gionis partes omnes circumspiciens animo utcunque
complecteretur, deinde easdem perambulans diligentius
ociosiusque perlustraret; aut si cum Caronthe Luciani,
impositis aliismontibus super alios; inde, exempli gratia,
ostia Rheni aut Danubii simul, eorumque fontes et media
conspiceret: deinde descendens singulas partes eorum
diligentius peragraret et perlustraret; quod per tertiam
methodum, nempe definitionis explicationem fieret.
Sed addamet Mainardi demonstrationem, qua terna­
rium numerum ordinum probat, nostrae non absimilem.
Videamus ergo (inquit) nos, si quo modo ternarium
istum numerum asserere valeamus. Doctrina ordinata,
de qua hoc loco Galenus loquitur, est quae exordio a
certo initio sumpto ad secundum, tertium et quartum
seriatim procedit, donec universa artis theoremata certo
ordine permeaverit. Si enim ab aliquo intermedio in-
coeperit, ordine certo perlustrare cuncta non valebit.
Ad utrum enim extremum si se converterit, perpetuum
119
1...,53,54,55,56,57,58,59,60,61,62 64,65,66,67,68,69,70,71,72,73,...127