bilibus et praedicamentis dicitur, ratioque duo inde
dialectica instrumenta, nempe definitionem et divisionem
faciendi commonstratur. Deinde ex singulis istis vocibus
struantur propositiones, ex propositionibus nectuntur
argumentationum formae; ac tandem et materiae ar
gumentorum ratioque quaerendi medii depromitur, at
que ita integra ars argumenta faciendi demonstrandique
expeditur.
Confectis porro tribus dialectices instrumentis re
liquum est ut et ordo eis secundum varias materias
utendi commonstretur; sicque tota methodi doctrina
per synthesin absolvitur. Posset porro et per av&Xvoxv
non difficulter tradi, sed hac via aliquanto commodius
utiliusque docetur et sic a plerique hactenus tradita est,
quanquam non tota, ut iam saepius dixi. Quidam tamen
hunc in tradenda dialectica ordinem facto ab inventione
initio commutant. Sed haud scio an satis feliciter do
ceant.
Hoc ordine et historiae scribuntur. Primum enim
personae nominantur, quae inter se bellum gesserunt,
et belli causae; item et loca, quae sunt prima et simplicis
sima elementa omnium sequentium actionum. Deinde
extruitur corpus elementorum illorum inter se varia con-
iunctione et narrando pergitur, donec tandem ad ex
petitum finem vel ad contrarium exitum perveniatur.
Poetae contrario modo ferme a fine incipientes pro-
pemodum per ava\voxv narrant, tametsi et illi aliquid
syntheticum simul habere videantur. Historiis, si libet,
adde comoedias, tragoedias et fabulas, quae itidem per
synthesin ea quae acciderunt vel accidisse finguntur or
dine narrant.
* * *
Analysin porro satis apte exemplo rhetorices de
claravi. Iam et illud addatur quod per hanc viam seu
133