tigarit, ut quo porro cognoscendi illius fluminis causa
progrederetur, plane non habeat.
Quod porro in definitione analyseos de alicuius to­
tius resolutione dixi, id domus aut navis aut etiam hu­
mani corporis exemplo illustrari potest. Cum enim
cognosti quid domus aut navis aut corpus sit, postea
quaeris ex quibus constent proximis praecipuisque par­
tibus, deinde ex quibus illae principales partes; et sic
porro pergis, quoad ad tenuissimas simplicissimasque
partes seu prima elementa pervenias. Per hunc ordinem
tum sphaeratum anatomia recte docetur. Nam a toto ad
partes ibi fit progressio. Hac eadem serie et Plinii
Na­
turalis historia
scripta est.
Quid est synthesis?
Contraria huic via est synthesis, seu compositio, qu­
ae a minutissimis rerum principiis minimisque partibus
progreditur, semper porro pergendo et tenuissima illa
inter se componendo, donec ad exoptatum rei finem
perveniat aut totum aliquod corpus componat, ut arith­
metica, geometria et grammatica traduntur.
Videmus enim grammaticam (loquor de methodica,
nam exegetices alia ratio est) a tenuissimis quibusdam
initiis, quae ob hoc ipsum elementa appellantur, incipere
ac pergere, componendo ex literis syllabas, ex syllabis
dictiones, ex dictionibus orationes, ex orationibus in­
tegrum sermonem. Haec via consimilis est ac si quis
Rhenum cogniturus, primum omnes eius et aliorum flu­
minum in eum influentium fontes perspiceret, deinde
ad confluentes descenderet visurus, quomodo ex tam
diversis fontibus aqua in unum alveum conflueret, de-
mumque et ingentem illam aquae copiam simul con­
gregatam et iam inmare erumpentem conspicere volens,
usque ad ultima fluminis ostia ac ipsum mare, omnia
perlustrans deorsum descenderet.
127
1...,57,58,59,60,61,62,63,64,65,66 68,69,70,71,72,73,74,75,76,77,...127