ordinem ac seriem probe norit, quo illae sententiae inter
sese cohaereant et quanam via ac ratione tota disputatio
progrediatur ac pertractetur.
Quare valde utile esse statuo initio scripti prolixioris
et aliquantulum difficilioris simul non argumentum so­
lum seu summam scripti, sed et ordinem seu methodum
qua tractetur breviter exponi, ut clarior synopsis artis
haberi ac veluti ante oculos pictura eius proponi possit.
Nam, ut supra dixi, qui tali synopsi scientiam quampiam
tenet, is demum eam vere, teste Platone, ac perfecte
tenet.
Omnino vult mens nostra terminos ac metas quas­
dam cernere, nec ea quorum fines non perspicit, satis
feliciter complecti ac intelligere potest. Qui enim sine
tali summa talique ordinis commonstratione ac veluti
praemonitione in authorem aliquem inducuntur, iis per­
inde accidit ac si in ignotas aliquo terras et maria abri­
perentur. Et quanquamsinguladiligentissimeperpenderent,
tamennescirent numad ortumaut occasumirent, nec situm
locorum regionumque formas seu figuras cognoscerent.
Tantum ergo de singulis oppidis locisque dicere aliquid
possent, totius vero provinciae rationem situmque ac
formam plane ignorarent. Sic igitur et de scientiarum
sententiis aliquibus sine tali totius idaeae commonstra­
tione aliquid nosse lectores possunt, nihil autem in­
tegrum perfectumque tenent. Ut iam taceam quod
memoria nihil inordinatum confiisumque vel admittat
facile vel recipiat feliciter.
Pulcherrime Polybius initio suae
Historiae
hanc lau­
dem ordinis seu harmoniae totius rei proposuit, quem
locum adscribere in gratiam commodumque studioso­
rum non gravabor. Sic enim habet: |xt]8’
iacrai
TrapeXBetv
avgTHoraTios to k&XXiotov ajjia Kal w<|)£\i(j,Q)TaTOv emTTi&Evu-a
Tfjs
TroXXa7ap ccutti Kaivoiroiovaci, Kal cruvexws eva—
7
(ovi£o|aevti t o is tw v
av0p«Tr(ov pCois,
ovSettu) to io v S ’ cnrXfaj*;
o v t ’ £ip
7
duxcm) EP
70
V o v t ’ Ti
7
ti)vCaaT
0
orytovio-^a olov
t o
Ka0’
^
corr. ex: ■^■ywvTicrotTO
107
1...,47,48,49,50,51,52,53,54,55,56 58,59,60,61,62,63,64,65,66,67,...127