significat consequens, G antecedens, F repugnans sub­
iecti. Nam cum vocali F coniunguntur, quae index est
subiecti.
Intelligo vim et usum vocabulorum, sed accom­
moda singula ad suas quaestiones.
Si probanda sit universalis affirmativa,
omnem ho­
minem loqui posse,
iuxta primam dictionem ecana de­
ligendum erit medium. Nam tertia vocalis est a, index
huiusmodi propositionis universalis affirmativae. Igitur
consequens iuxta primam syllabam e, et antecedens
praedicati iuxtaalteramsyllabamCa, erit medium:
omnis
enim homo rationis est particeps,
tui etiam loquendi
facultas inest. Quare ita concludes in Barbara primae
figurae, in quo solo universalis affirmativa concludi po­
test:
quicquid est rationis particeps, loquendi faculta­
tem habet;
omnis homo est rationis particeps;
ergo,
omnis homo loquendi facultatem habet.
Ft quia ad universales sequuntur etiam particulares,
eodem argumento concludere potes in Darii:
quosdam
homines loquendi facultate essepraeditos
; ut,
omnis rationis particeps, loqui potest;
quidam homo, est rationis particeps;
ergo,
quidam homo loqui potest.
Atque ita vides hoc vocabulum ecana continere vim
et doctrinam primae regulae supra traditae.
Quomodo applicas alteram vocem Cageti?
Tertia vocalis indicat huius usum esse in concluden­
da particulari affirmativa et medium eligendum eius-
modi, quod sit antecedens et subiecti et praedicati, iuxta
C et G literas, vocalibus a et e coniunctas. Si igitur
probandum sit,
quaedam corpora esse animata
, me­
dium erit
elementum,
cuius vi ita concludetur in Darapti
tertiae figurae:
95
1...,41,42,43,44,45,46,47,48,49,50 52,53,54,55,56,57,58,59,60,61,...127