Iam confer hasce voces, et prout inveneris in diversis
nominum cumulis easdem res signari, ita tibi illud me
dium aliam atque aliam conclusionem efficiet. Scire au
tem oportet quod semper duo cumuli inspiciendi sunt:
alter ad principale praedicatum, alter ad subiectum per
tinens. Atque hic meus et superior ille Aristotelis typus
generales sunt ad omnes propositiones cuiuscunque qu
antitatis et qualitatis. Verum longe expeditius fuerit (meo
iudicio), prout habes aliusmodi conclusionem: ita etiam
diverso typo ei medium quaerere, sicut superius ostendi.
NamAristoteles non ideo praecedentem typum pro
posuit quod tyronibus maxime ad usum aptum putaret,
sed quod unum simul omnibus propositionibus affir
mativis et negativis, particularibus et universalibus com
munem, seu ex omnibus singularum propositionum
typis compositum extare vellet. Quare qui volet, nostris
facilioribus, utpote singularum propositionum propriis,
uti expeditius poterit.
Hactenus proposui doctrinam de medii inventione
duplici ratione. Primum, eam (secutus tamen Aristote
lem) meo prorsus arbitrio, ut commodissimum visum
est, exposui ac exemplis illustravi. Deinde, ipsum Aris
totelis textumaliquanto liberius conversum, non verbum
verbo scilicet reddens, sed bona fide sententias (ut spero)
exponens perspicuitatique studens adiunxi: ex quorum
utraque praecipiendi ratione satis (ut opinor) etiam ab
imperitioribus res haec doctrinaque cognosci poterit.
Atque haec praeceptio de medii inventione, non
tantum eo studiosis proderit ut facilius expeditiusque
media conclusionum inveniri possint, sed etiam ut pos
sint argumenta facilius ad locos inventionis referre: unde
mediumpetitur, quod vel connectit vel dirimit subiectum
et praedicatum.
Nam pro alia atque alia ratione, quamhabet medium
ad subiectum principale vel praedicatum, etiam in alium
75