Non dubito tamen dubitaturos primo aspectu ru­
diores, qui namsibi velit totus typus, vel singulae rotulae,
earum connexiones et literae: sed sciant, sic certo loco
secundum superius praescripta praecepta ponendum
principale subiectum et praedicatum; in alio item voces,
quae alterutri eorum vel a superiori vel ab inferiori
adiunguntur, vel etiam negative separantur.
Literae ergo in circulis varias voces significant, quae
praedicari vel subiici affirmative vel negative, particu­
lariter aut universaliter principali praedicato aut subiecto
possint.
Coniunctiones vero indicant, et expressis etiam ver­
bis monent, quae praedicati aut subiecti voces contentae
in diversis circulis, si idem sint, qualem syllogismum et
in qua figura efficiant, et item quae prorsus nullum
efficere possint. Quod in particulares negativas et in
secunda figura meras affirmativas incidant.
Verum si cui propter occupationes et difficultatem
non semper libet totum hunc typum extruere, ille vel
superioribus nostris utatur, vel hunc simplicioremponat,
paucioresque propositas voces inter sese conferat; cuius
sit hoc exemplum:
71
1...,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38 40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,...127