utrinque. Ac quod ad ea quidem attinet, quae tanquam
praedicata istius intermediae vocis conquisivimus, opor
tet discernere, quae nam ex illis in quid praedicari, quae
tanquam propria, et quae tanquam accidentia possint.
Item quae vere, quae item secundum opinionem ho
minum. Quanto enim quis plures tales propositiones ha
bebit, tanto facilius probabit thema. Quanto vero
veriores, tanto firmius demonstrabit. Videndum autem
ut universaliter praedicari possint. Nam universales ad
syllogismum sunt necessariae. Similiter et quae tanquam
subiecta collecta sunt, videndum ut universaliter subiici
possint. Signum autem universale subiecto semper et
non praedicato addendum est.
Cum autem aliqua in generaliore voce (cuiusmodi
plerumque est praedicatum thematis) collegisti, non est
necesse eandem et in specialiore comportare. Constat
enim iam ea, quae generi tribuuntur, etiam specie tribui
posse. Reliquum ergo est ut tantum speciei propria,
quae in proposita propositione subiectum est, conqui
ras. Semper enim species aliqua propria praeter genus
habet.
Exempli causa, si propositio de qua disputatur sit:
absinthium est animans
, quae praedicata, sive affirma
tiva sive negativa, in materia animantis comportasti, non
est necesse ut in et
absinthii
sylva repetas. Restat ergo
ut tantum
absynthii
utpote speciei propria conquiras;
et vicissim cum quae
absynthio
subiici possunt in eius
materia annotasti, non oportet eadem in animantis sylva
repetere.
Sumenda quoque sunt et ea quae plerunque vere
tribuuntur, et non sola ea quae semper. Nam de sen
tentiis plerunque veris etiam argumenta seu praemissas
syllogismi plerunque veras in usum adhibemus. Nec ta
men obstat quin etiam saepe alterutra praemissarum
necessario vera sit. Porro voces quae de omnibus spe-
59