de forma argumentorum differat. Iam Deo volente ad
ipsorum praeceptorum explicationem accedemus.
Caput II.
Generalis praeceptio
de inventione medii
Primum ergo posita propositione de qua conten
ditur, inquiratur diligenter quaenam voces quoquo mo
do vel praedicari de eius propositionis subiecto aut
praedicato vel eisdem subiici possint. Ex illis enim me
dium quaerendum est, per quod duo illi extremi termini,
id est subiectum et praedicatum, disputandae propo
sitionis vel connectendi vel distrahendi sunt, id est vel
affirmative vel negative propositio demonstranda est.
Ratio porro sciendi, quae voces de quibus quoquo
modo praedicari aut subiici eisdem possint, ex doctrina
praedicabilium et praedicamentorum, topica et methodo
explicationis simplicium thematumpetenda est. Diximus
enim superius doctrinam de medio esse veluti coclear,
quo ex locis inventionum materiam in formas funden
damhaurimus. Quamdiligentiamsi adhibebunt studiosi,
simul quoque protinus scient ex quonam loco sui ar
gumenti medium acceperint.
Illud autemmonere non admodum necesse est quod
prout diversimodae voces illae, quae pro medio termino
accipiuntur, praedicato aut subiecto propositionis ad
haerent; ita etiam aliter atque aliter extrema coniungent
seu conclusionis ratio variabit, si negative cohaerent,
negativa conclusio fiet; si affirmative, affirmativa; si ne
cessario aut probabiliter, necessaria aut probabilis etc.
39