quidam in definitionis explicatione et analysi fece­
runt), oportet te omnia tria instrumenta, scilicet de­
finitionem, divisionem et argumentationem adhibere.
Ita ut in omni integra docendi ratione omnibus hisce
tribus uti nos oporteat. At contra omnes ordines in
tractatione eiusdem materiae nequaquam adhiberi est
necesse. Ergo oportet inter ordinem et instrumenta ma­
ximum esse discrimen.
Diximus multa superius, quod rerum docendarum
natura ordinem necessario flagitet. Quid autem de
mente hominis dicemus? An non et ipsa requirit in
docendo ordinem? Memoria sane adeo eo iuvatur ut
ex ordine primum Simonides* memorativam artem ex-
truxerit. Intellectus porro ordine tum eatenus iuvatur
quod, cum alia ex aliis dependeant lumenque suum
accipiant si recte singulae partes collocentur, facillime
sequentia ex praecedentium cognitione percipiuntur;
tum eatenus quod tunc demum unaquaeque res per­
fecte intelligitur, cum recte in suas partes digesta et
veluti in unum corpus redacta oculis subiicitur. Nec
ullatenus satis est ut singulas partes prolixioris scien­
tiae diligentissime aliam post aliam cognoscas, nisi et
omnes simul inter sese connexas colligatasque dili­
genter perpenderis contemplatusque fueris.
Simon Grynaeus, vir longe pientissimus ac doctis­
simus, meusque olim praeceptor ac moecenas benig­
nissimus, aptissime, utpote artifex, sensum hunc hisce
verbis expressit:
Svvoif/tv Graeci vocant, cum fusa partibus res lateque
patens in angustum redigitur ac sub conspectum unum
omnis datur; quod fit, cumsingulorum tractatione missa
capita tantum recensemus, rem in omnibus disciplinis
scis quam necessariam. Neque enim singula nosse sat
est, nisi quo modo et qua necessitate inter se cohaerent,
ac totum illud quonam pacto efficiunt, videmus: quo in
omni disputatione animus festinat, fines rei propositae
* corr. ex:
Symonides
27
1...,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16 18,19,20,21,22,23,24,25,26,27,...127