beneficium ut ingens ac longe utilissimum fu it stu
diosis, ita Philippi ferme proprium.
Hactenus dixi videri mihi dialecticam nondum in
tegre traditam, nedum simul comprehensam aut in
formam artis satisprobe digestam esse, reliquum ergo
iam est ut ipse dicam quid ei deesseputem, quove ego
modo eamformandam ac in scientiae speciem integre
digerendam existimem.
Omnis scientia et ars tam liberalis quam mecha
nica, sive ea in agendo sive in faciendo occupatur, ad
efficiendum suum opus duo quaedam potissimum ad
hibet, instrumenta scilicet, et in utendo instrumentis
formandaque materia ordinem. Quod sine exemplis
probationibusque (quae brevitatis gratia iam omitti
mus), quivis artium actionesfactionesque perpendens,
facile per sese animadvertet.
Quare et dialectica necessario ad suum opus ef
ficiendum haec duo summa et principalia adhibet, in
strumenta scilicet et ordinem. Instrumenta quidem
dialectices voco definitionem, divisionem et argumen
tationem. Ordinem vero apello illam certam rectepro
grediendi rationem in tractandis materiis, quae nobis
monstrat ubi inchoandus cursus, qua viaprocedendum
et ubi sit gradus sistendus, ac quo ordine et quando
definitione, divisione et argumentatione utendum. At-
que haec duo, ordinem scilicet et instrumenta, iudico
esse duas principales primariasque dialectices partes.
Cum enim dialectices munus sit certam rationem
apte docendi aliquid discendive commonstrare, et ma
teriae pleraeque ex multisparticulis constantes seriem
quandam sententiarum explicandarum eamque min
ime negligendam habeant, non satis est profecto ut
recte definire, dividere et argumentari, falsasque defi
nitiones, divisiones et argumentationes iudicare solum
17