Epistola nuncupatoria
Clarissimis, prudentissimis ac pientissimis viris
Ioann i Baptistae Heincelio et Danieli Ulsteto,
suis dominis et amicis salutem petens
Plato in
Alcibiade,
viri prudentissimi, dialectices
erujxov
declarans dicit idem esse
8
ia\£
7
£cr
0
ca
et
\
6 7
cpxpil—
(T
0
ai,
ostendens nonfacile quenquam ratione recte usu­
rum nisi simul iuxta dialecticas metas normasque res
ipsas accurate exacteque perpendere poterit: sive eam
dexteritatem natura, sive usu, sive praeceptis ac doc­
trina, sive denique singulari Dei munere habuerit. Nam
et Deus ipse non confusionis sed ordinis, non tantum
in creatione sed et in cogitatione, sermone omnique
hominis consilio, conatu et actione autor est. Videmus
etiam saepe imperitis, ac ( ut Christus inquit) parvulis,
eam mentis lucem in rebus obscurissimis donari eam-
que eis revelari, in quibus summi eruditione ac ingenio
viri turpiter palpent, hallucinentur et caecutiant.
Magna profecto est haec Platonis artis huius prae­
dicatio, quod ille quasi proprium munus esse deputat
hominis, recte dialectica uti, non minus quam ipsum
loqui; eumque qui res dialecticas normis amussibusque
examinare nequeat, vix hominis rationalisve nomine
dignum esse. Verumplurimae luculentissimaeque sunt
apud eum aliosque laudatissimos scriptores dialecticae
laudes.
Quare cum quidam, perverso quodampietatis zelo
incitati, eius ac aliorum clarissimorum doctorum tes­
timoniis contemptis, scientiam hanc tanquam a Chris­
tiana simplicitate alienam eique noxiam oderint,
audiamus ipsum Dei selectum organon Paulum, ean­
dem non tantum laudantem, sed etiam in doctore
1
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...127