Omne porro multiplex ac varium ordine indiget:
ne confusio noxia accidat, quae in docendo vel in
primis perniciosa est. Hinc ergo ordines docendi seu
viae seu methodi extruuntur.
Demonstratio trium syllogismi figurarum
Progressio in argumentando f it aut a genere ad
speciem, unde prima figura oritur; aut contra, unde
tertia; aut diversa distrahit, unde secunda. Posset qui­
dem hic aliquid obiici quod et prima ac secunda ne­
gativas conclusiones efficiant, sed tamen haec cogitatio
et suam habet utilitatem.
Haec iam de principiis ac veluti de basibus seu
fulcris dialectices publici boni studio dicere volui, non
certe ut ex impolita rudique scriptione laudem captem,
sed aliis ingeniosioribus doctioribusque cogitandi me­
liora occasionem dem. Vobis vero, viri honestissimi, ob
prius indicatas causas totum hoc scriptum dedicare
volui, hortans ac monens vos in Domino ut, sicut bene
coepistis, ita bonas literas et pietatem amare, colere et
foverepergatis. Bene in Domino Iesu hic diu et in altera
vita semper valete. Ex Academia Ienensi, Cal. Ianuarii,
Anno a nato Unico salvatore Domino nostro Iesu Chris­
to, qui solusfert et aufert peccata totius mundi, 1558.
Matthias Flacius Illyricus
11
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,...127