Unumquodque aut est aut non est,
dicit Cicero in
Tusculanis,
esseprincipium dialectices:
de unoquoque
vere aliquid affirmari aut negari potest.
Attendendum
ergo et quid et de quo aliquid affirmemus aut negemus,
ut et Paulus praecipit.
Flagitat vero naturae rei ipsius et intellectus nostri
ordo ut prius constituatur quid id sit de quo agitur.
Postea demum ut, constituto eo quasi fundamento, de
eo affirmemus aut negemus quod verum est.
Quare omnis recta explicatio rerum a definitione,
teste Cicerone, proficisci debet, ut quid id sit de quo
agatur intelligi possit. Ad definitionem porro unius
cuiusque rei necessarium est ut vicinae res teneantur,
quo illis ea insigniatur, explicetur et agnoscatur. Nam
ex vicino aut cognato cognatum et ex notiori ignotius
cognosci debet.
Ergo, cum res admodum variae in rerum natura
sint, in certas quasdam series (quae praedicamenta
vocantur) eas distribui necessefuit, quo uniuscuiusque
cognata simul haberi in promptu possent.
Cum item in omnibus illis ordinibus rerum aut
vocum quaedam quidem latius, quaedam vero angus
tius pateant, necesse fu it eruditos homines diligenter
intuentes in unum et multa (ut Plato loquitur) con
siderare, in quo vel multae res unum quiddam sint,
vel contra unum multae, eaque vocabulis suis insignire.
Inde igitur praedicabilia (quae vocant), id est genera
superiora et inferiora species, differentiae, propria et
accidentia constituta sunt in omnibuspraedicamentis,
tametsi eorum doctrina separatim initio tradatur.
Ex praedicabilibus porro et praedicamentis fiunt
definitiones, divisiones et argumentationes; quas ne
cessarias esse ad rerum declarationem supra ostendi.
9