haud dubie metaphorice ordini in docendo maxime
convenit. Nam sicut in via sunt quaedam spatia,primo,
secundo, tertio et deinceps locoposita, et sunt quaedam
initia, progressus et metae. Sic et in ordine disserendi
sunt initia, sunt progressus et metae.
Nec parum sane miror, cur Graeci Aristotelis com
mentatores, aliique eos secuti, nomen methodi instru
mentis dialecticis tribuerint, vocarintque aliam methodum
divisivam, aliam demonstrativam etc. Cum instrumenta
non sint via, nec totam artem, sedsingulas eiusparticulas
separatim expediant, necessarioque saepe in eodem trac-
tatulo quocunque demum ordine instituto multipliciter
definitiones, divisiones et argumentationes misceantur.
Quare ne via quidem dicipossunt autprogressus, multo
minus compendiaria via. Sunt enim tantum veluti in
strumenta quaedam, quibus difficultates et impedi
menta subinde in singulis itinerispartibus occurrentia
amolimur, ut in docenda arte progredi possimus.
Ex his satis apparet non esse easdem res instrumen
ta et ordinem, ut quidam opinati sunt qui ordine docere
intellexerunt tantum de hoc ordine quo instrumenta
connexa sunt, scilicet utprimum definias, dein dividas
et tertio argumenteris. Sed si cui illa nondum satis
faciunt, addam ei adhuc colophonis vice unam atque
alteram satis validam rationem: ex quibus quivis et
differre ordinem ab instrumentis et hanc illa non minus
necessariam esse liquido cernere possit.
Potest vel unico hoc argumento satis evidenterpro
bari differre instrumenta dialectica ab ordinibus seu
viis. Quia quemcunque ordinem demum in tradenda
aliqua scientia serves, si vis eam integre ac plene tra
dere, id est res integre explicare et confirmare, et non
tantum breviter veluti indices quosdam recitare (ut
25