rum risu sim relicturus, qui iustius
'impaXeiTrovTa
quam
'irapaXEnrojjLeva
scriptum hoc vocari debere dic
titabunt.
Verum, ego cum nemine de laude ingenii erudi-
tionisque fama contendo, ut aliqui falso suspicantur.
Novi enim quam mihi sit domi curta supellex, et meam
tenuitatem saepe ultro confiteor. Nec aliud hoc scripto
ago quam ut vel tradam aliqua utilia praecepta, vel
tantum occasionem meliora cogitandi aliisfelicioribus
ingeniis praebeam, vel denique saltem alicuius eruditi
ingeniosique viri animum irritem ac excitem, qui hisce
meis ineptiis offensus eruditius ipse de hac tota materia
disserat. Sicut de quodam praestanti cytharoedo nar
ratur, qui ut eiusmodi homines sunt morosi noluntque
cantare rogati, non poterat aliter ut caneret adduci
nisi si alium ineptissime coram se canentem cernere
audireque cogeretur. Sed iam ad operis inchoationem.
De instrumentis igitur dialecticis nihil iam admo
dum dicam. Satis enim erudite et ad usum apte a
plurimis doctissimis viris hoc tempore explicata sunt.
Unum tantum quiddam, quod ad argumentationem
pertinet, a plerisque praetermissum est, nempe ratio
inveniendi medii. De ea ergo hic primum aliqua di
cemus, postea acturi de ordine alteraprincipali logices
parte, quae iam non tantum negligitur a scholis, sed
etiam (de indoctioribus loquor) ferme prorsus igno
ratur.
31