comprehendere ac totam rationibus suis circumscribere
volens. Sic enim natura fit, ut cum omnia videris, videre
cupias universa; quasi tum tandem recte singula cernan­
tur, cum cernitur suo quidque in loco. Praeterea ut in
animante revulsa membra vim nullam habent, sic in
cogitatis rebus extra totius comparationem consideratae
partes nihil sane magnificum afferunt ad notitiam so­
lidiorem.
Possem et multa alia argumenta ad probandum
ordinem esse dialectices necessariam partem eamque
ab instrumentis differre, tum a doctorum testimoniis,
tum et ab ipsa intellectus memoriaeque natura or­
dinem in docendo discendoque flagitante afferre, nisi
res nimium perspicua esset.
Cum ergo hactenus probatum sit dialectices esse
duasprimariaspartes, ordinem scilicet et instrumenta,
priorisquepraecepta esse neglecta, atque ideo mancam
mutilamque eam scientiam hactenus traditam esse,
reliquum est ut ea, quae illi deesse statuo, meis hisce
Paralipomenis
(Deo iuvante) explicem restituamque,
aut verius tantum coner restituere et explicare. Eru­
ditissimum enim virum haec res flagitat, quique pri­
mum in Aristotele eiusque commentatoribus, deinde
in Galeno et Euclide probe sit versatus - nam in illis
potissimum authoribus, tum praeceptiones huic parti
necessariaepassim sparsae sunt, tum et luculentaprae­
ceptorum exempla extant - deinde, qui ingenio plu­
rimum valeat; postremo, et in recte methodiceque
disserendo probe sit exercitatus.
Quae cum omnia mihi desint, video quam parum
titulo mei scripti sim satisfacturus, qua mquam multa
irapotXenroixeva
in istis meis
Paralipomenis
cum multo­
29
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...127