tuntpraeceptiones: quod nullaprobatione indiget. Lon
ge ergo profecto aliud quiddam est ordo in tractandis
materiis quam instrumenta, nec minus tamen ad dis
serendi artem necessarius.
Similitudinefluminis aptissime rem declarariposse
non dubito. Nam et is qui afontibus ad mare secundo
fluvio descendendo, et is qui a mari contrario cursu
ad fontes ascendendo cognoscere Nilum conatur, sub
inde tum magnitudinem, celeritatem, aquam situmque
eius, quod definitioni simile est, considerat; tum plu-
rium fluminum confluxum, quod divisioni non absi
mile est, perpendit; tum denique, si aliquis veritatem
in alterutro horum perspectam ei neget, argumentis
suam sententiam probat: sed longe diversum sursum
uterque ab altero tenet. Aliud ergo instrumenta dialec
tices sunt, aliud ordo.
Ordinem Socrates apud Xenophontem plurimum
praedicat, inquiens:
e o t l
5
e
ovSsv
o v t
e v x p ^ o t o v
o v t e
kol
X
o v
avSpcoTTois tbs t|Tctfji/S.
Hanc ille sententiam plurimis ex
emplis multarum rerum prolixe probat; sic et Horatius
ordinem lucidum,
id est lucem rebus afferentem, vocat.
Quare cum in omnibus omnino rebus ordo sit non
tantum decorans, sedetiam apprime utilis, imo etplane
necessarius, quid dubii esse omnino potest quin et in
docendo idem sit pernecessarius? Certe non satis est
ibi singulas particulas artis ac sententias utcunque
recte expedire, quod definitionis, divisionis et demon
strationis opera perficitur. Oportet profecto et totam
artem sic apte distribui ut aliud primo, aliud secundo
et tertio ac deinceps loco utiliter collocetur. Plurimum
enim, ut nemo dubitat, interest unde incipias in quavis
arte tradenda, qua pergas ac ubi desinas.
Ac meo quidem iudicio ipsa vox
methodus
(qua
alii quidem aliter utuntur, omnes tamen ferme ea ap
tam quandam docendi rationem significari volunt),
cum proprie compendiariam quandam viam significet,
23