Caput III
De inquisitione medii
in probanda universali affirmativa
Haec in genere dicta sint. Iam de propositionum
speciebus separatim dicam. Cum igitur universalis affir­
mativa probanda venit, inspiciatur quaenamvox sit, quae
et universo propositionis subiecto tribui possit et cui
toti totius propositionis subiecto tribui possit, praedi­
catum recte tribuatur; ut ita veluti in medio duorum
extremorum sit infra quidem maiorem terminum, sed
supraminorem. Tales autemvoces sunt praecipue genera
vel species intermediae earumque propria vel ^differen­
tiae. Item maioris aut minoris termini propria aut dif­
ferentiae, accidentia, definitiones et circumscriptiones.
Si probandum sit,
conchas esse animalia
, quaeratur
medius terminus inter ista duo qui toti subiecto, id est
conchae
, tribui possit et cui vicissim toti praedicatum,
id est
animal\
dari queat, quale est
sentiens
vel
tactum
habens;
quod hoc typo oculis subiici potest,
omnis
omne tactum habens
concha
sentiens
animal
Hic typus non tantum declarat rem, sed etiam in
quaerendo iuvare te poterit. Cum enim habes propo­
sitionem disputandam, quae sit universaliter et affirm­
ative ponenda, pone in tabula summo loco eius maiorem
terminum seu praedicatum, minimum in infimo. In me­
dium congere voces quae praedicta ratione supremo,
sed per subiectionem et infimo termino per praedica­
tionem coniungi possunt, ut typus ostendit.
Si unica talis intermedia vox est, nimirum illam ip­
samaccipere necesse est. Sin sunt multae, deligere nobis
licet vel unicam commodissimam vel plures, ut (quo
* corr. ex:
propriae
41
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...127