F U G IE N D A
Sume ergo medium
pugnans cum verbo Dei.
Et sit
maior
omne pugnans cum verbo Dei est fugiendum.
Minor:
astrologia pugnat.
Igitur etc. Minor probatur.
Nolite timere ab astris coeli,
et caetera.
Non est vestrum
scrutari tempora et momenta temporum, quae Pater
(non planetae) in propria potestate posuit.
Item,
ubi
sunt sapientes tui, indicent (quaeso) tibi, quid Do­
minus de te statuerit,
etc.
Item, tribuere constellationi, quae fuit cum Roma
conderetur aut Mathusalem nasceretur, quod post tot
secula inclinabit eos ad hosce vel illos eventus, est pro-
pemodum tribuere ei infinitam sapientiam, memoriam,
potentiam et caetera. Et Deum quendam ex ea facere.
Nisi forte malunt Deum ad illa alligare et dicere non
astra, sed Deum, quae ipsi ab astris praescripta sunt,
operari.
Quod porro divinatrix astrologia sit incerta, talibus
prosyllogismis ostendunt. Nam omnium praecedentis
45
1...,16,17,18,19,20,21,22,23,24,25 27,28,29,30,31,32,33,34,35,36,...127