Sed age, quo melius praeceptiones meas, auditor,
intelligas, arrepta tabula tibi eas ante oculos praxi ipsa
proponam ac declarabo. Primum materiam congeram
ac literis signabo, postea ex eamateriamedium quaeram.
Sit hoc propositum thema, cui tractando argumenta
quaeruntur:
voluptas est bonum.
Praedicatum eius, idest
bonum
, quod prius principale praedicatum vocavimus,
notetur litera p. Subiectum vero, idest
voluptas
, litera
a.
Sintque praedicata p notata litera A. Eius subiecta
notentur litera B. Quae vero prorsus ab eo removentur
C. Hactenus signavimus materiam principalis praedicati:
iam subiecti, quod a nominavimus, signemus. Sint igitur
ipsius a praedicata D, eius subiecta E, eiusvero negativae
utrinque remota F.
Hactenus tumsubiecti tumpraedicati principalis ma
teriam congessimus ac signavimus, quo facto superioris
capitis praxim tibi ostendimus. Iam ipsummediumquae
rendo, huius praesentis capitis praxim ostendemus.
Si ergo aliquod B idem est cum aliquo D, per hoc
medium necessario probabitur p de toto a. Potes enim
sic argumentari:
maior:
omne B est
p;
minor:
et omne a est D;
ergo,
omne a est
p.
Quod si B et Econveniunt, habes medium probandi,
quod aliquod a est p. Potes enim dicere:
maiorem:
omne B est
p,-
minorem:
aliquod a est B;
ergo,
quoddam a est
p.
* corr. ex: p
63