Quid
&\\6rpiov
seu alienum?
Quod nulla naturae ratione est cum alio coniun-
ctum, sed prorsus alienum. Ut
lapis
aX\6rpiov est cum
ad hominem confertur.
Color
aXAoTpiov, alienum, est cum
ad sonum confertur.
Difficile mihi videtur ut, quae sint antecedentia,
quae consequentia, deprehendam et recte diiudi-
cem.
Utilissimam ad hunc usum partitionem tradidisse
mihi videtur Aristoteles in
Analyticis prioribus
, cum ita
res universas distinguit ut quasdam dicat esse quae de
nullo dici possunt, sed caetera omnia de ipsis, cuiusmodi
sunt individua; alias quae de omnibus dicantur, sed nihil
de ipsis, ut suprema rerum genera; nonnulla vero, quae
et dici de aliis et alia rursus de ipsis soleant, quae vtt—
aAA/nXa Kal Ta (xETa^u, id est subalterna et media inter
supremum genus ac infima individua vocat.
Quid igitur ex hac divisione discam?
Quatuor praecipue.
Primo: individua tantum esse antecedentia. Secun
do: summa genera tantum esse consequentia. Tertio:
quae in horum sunt medio, nunc antecedentia, nunc
consequentia esse; antecedentia quidem superiorum,
consequentia vero inferiorum. Quarto: quaestionem et
disceptationem esse fere de mediis generibus tantum,
sicut etiam admonet Aristoteles.
Nihil est aliud animadversione dignum?
Fst certe. Nam hinc plane perspicimus etiam id quod
fuit alibi traditum; omnem fere inventionis rationem
consistere in quinque vocum seu praedicabilium et «a -
rrwopuov seu praedicamentorum cognitione.
Num antecedentia et consequentia tantum sunt in
formis atque generibus?
83